162 Krnic Zagrebačka isprava iz g. 1482. o oprostu od plaćanja maltarine.
slaum Heřmani de Gereben, alterum Ladislaum de Ewrwencze, Petrům Bochkay
de Razynakerezthur, Stephanum filium Ders filii bani de Zerdahel, Johannem
Hennengh de Zomzedwar, Ladislaum et Stephanum filios condam Maurici de
Megesalya proposuerat eo modo, (quomodo) nonnuli forent in regno Sclauonie,
qui in eorum teloniis sew locis tributorum et signanter prelibatus dominus
Osualdus episcopus in Lupoglaw, sub castro Gemneech, in Zenthkerezth, Obed,
Hrazthowycza; capitulum Zagrabiense in Czerye, Zythecz; Ladislaus banus in
Grisio, Bosyako et Jaworowcz Byhegh, Keryalrewe, Thersycz,
Jastrawazka, Kopa, Zthenycznyak, Wrathnyk prope Segniam, Zamabor; annotatus
siquidem dominus Sigismundus episcopus in tributis suis in Kaproncza,
Ghaktornya, Kamenyegrad, Kernyn, Prodawyz, Supancz et Zenthgyurgh; Franciscus
autem ас Ste(phanus, Johan)nes et Michael de Blaga in Brumen, Dynychk,
retro Brumen, Oztrosecz, Buservch et sub Thoron; Georgius vero et Wilhelmus
in Krapina, Warasd, sub Lobor, Zalatharyo, Romechyncz, Magyerowo, Wymicza,
Thoplyka et Krapinensi; Johannes enim(!) Twz in Rakolnok; Georgius (de
Turocz) in Ludbregh; Stephanus Ghupor in Monozlo et Bothowzdencz; Ladislaus
Hermanfy in Cristalowcz; alter vero Ladislaus de Ewrwencze in Zebachina et
Gorbolnok; Petrus Bochkay in Zenthlowryncz et Razynakerezthur; Stephanus
filius Ders in Rewche; Johannes Hennengh in Zthw(bycza) Nouak, Chycha,
Palina et in fluuio Krapina; memorati autem Stephanus et Ladislaus filii Mauricii
in Zdencz, et aliis cunctis villis, ciuitatibus et opidis, locis scilicet tributorum
eorum in regno Sclauonie vbiuis habitorum, et exigi solitorum a ciuibus et
hospitibus, populis et incolis re(galibus in ciuit)ate sua regali montis Grecensi
commorantibus contra libertates prerogatiuas eorundem ciuium, hospitum et
incolarum dicte ciuitatis a diuis regibus concessas et indultas de rebus et bonis
eorundem mercimonialibus minus iuste et indebite tributům exigerent et exigi
facerent ac eosdem (ad solucionem tributa)riam vbiuis conpellerent et astringerent
in preiudicium et derogamen libertatis prefatorum ciuitatis regalis prenotate
dampnumque ipsorum civium valdemagnum. Quo audito Gregorius Petrotha de
Dedynareka pro prelibatis dominis Osualdo episcopo Zagrabiensi, Johanne Twz
ac Francisco, Stephano, Johanne et (Michaele de Blaga) Stephano
Ghupor de Monozlo, Thomas de Baxa pro domino Sigismundo episcopo Quinqueecclesiensi,
magister Clemens canonicus ecclesie Zagrabiensis pro capitulo
eiusdem ecclesie, Georgius Ablancza de Mendzenth pro Georgio et Wilhelmo
comitibus Zagorie, ac Ladislao et Stephano filiis Mauricii, Johannes
de Kapolna pro Georgio de Turocz, alter Johannes de Orehowcz pro
Johanne Hennengh, Paulus literatus de Horzowa pro Stephano filio Ders, prefatus
Ladislaus vero de Gereben personaliter, Demetrius de Mylethyncz pro
Ladislao de Ewrwencze et Nicolaus Zaaz pro Petro (Bochkay cum) suficientibus
Uteris procuratoriis in nostram ac eiusdem domini comitis Stephani de Bathor
exurgentes presenciam responderant tali modo, quomodo prelibati in causám
attracti in predictis et aliis locis tributorum ipsorum vbiuis habitorum predictos
ciues, populos et incolas regales dicte ciuitatis montis Grecensis non
(im)merito ad solucionem tributariam conpellerent nee ab eisdem huiusmodi
tributa indebite exegissent, sed semper et ab antiquo ab eisdem tributa iusta
poontencionaliter sed iusto et vero modo ас iuxta ipsius regni consuetudinem
K r n i c Zagrebačka isprava iz g. 1482. o oprostu od plaćanja maltarine. 163
merito exegissent, et superinde literas et literalia haberent munimina, que (ipsi
non ad pres)ens in dicta congregacione generali, sed in termino vlteriori per
nos et dictum dominům comitem Stephanum eis dando exhibere prompti essent
et parati. Vnde biis perceptis nos vnacum dieto domino comite Stephano moram
commiseramus eo modo, vt prenominati in causám attracti, vel procuratores
eorum legittimi, h(uiusmodi literas vel liter)alia eorum instrumenta, si quas et
que in factis dictorum tributorum et eorundem exaccionibus pro eorum parte
haberent emanatas et confecta, in octauis festi beati Georgii martiris tunc Venturis
in curia regia nostra scilicet palatinah in presencia cum deponendo judicio
trium marcarum producere et exhibere deberent et (teneantur) regiam
serenitatem prenotatam, quibus visis iudicium et iusticiam facere valeremus inter
partes in premissis dictante iuris equitate. Et ab eisdem actoribus premissa instrumentalis
exhibicio partes inter predictas seriebus literarum nostrarum procuratoriarum
de termino in terminům currendo presentes octauas festi Epiphaniarum
dom(ini) (Ad) quas quidem octauas prenominati domini Osualdus et
Sigismundus episcopi ac alii predicti in causám attracti per prelibatum magistrům
Johannem Posegay, directorem causarum regalium, in persona dicti domini nostri
regis congruis diebus ipsarum octauarum coram nobis exspectati prescriptas
literas exhibituri nostram in presenciam non venerunt neque miserunt,
sed se mediantibus aliis Uteris nostris judicialibus exinde confectis in judiciis
aggrauari permiserunt. Dehinc volens antefatus magister Johannes Posegay prenominatos
ciues, hospites et incolas regales dicte ciuitatis montis (Grecensis)
. . . . (tr)ibutis exemptos et supportatos atque liberos esse declarare,
quasdam literas condam domini Bele quarti, incliti regis Hungarie, priuilegiales
sigillo eiusdem dupplici et auttentico impendenti communitas nostrum produxit
in conspectum hune tenorem continentes: B e l a etc. (slijedi povelja kralja
Bele IV. od 23. novembra 1266., kojom daje zagrebačkim građanima mnoge
povlastice. Tkalčić, Povjestni spomenici slob. kralj, grada Zagreba, sv. I str.
40—44.) — Quibus presentatis earundemque1 perlectis et sane intellectis memoratoque
magistro Johanni de Posegay in persona (dicti) domini nostri regis
eidem ac per consequens memoratis ciuibus, hospitibus et incolis regalibus ciuitatis
(montis Grecensis ex parte) prefatorum in causám attractorum per nos
in premissis juris medelam preberi postulantes, quia memorati domini Osualdus
et Sigismundus episcopi ceterique in causám attracti in facto pretactorum tributorum
suorum et super eorundem exaccione per predictos ciues, (hospites et)
incolas regales montis Grecensis eis debenti literas et literalia instrumenta habere
allegantes easdem . . . • (in congreg)acione generali, sed in curia
regia coram nobis exhibere assumpsisse causaque premissa sed et predicta
exhibicio instr imentalis ad presentes octauas festi Epiphaniarum domini modo
dilatario deuenta extitisse, iidem eciam in causám ettracti generaliter et quilibet
eorum singulariter prescriptas literas et literalia eorum instrumenta exhibicioni
et (nostram) in presenciam non venisse nee misisse, sed se judiciorum
oneribus aggrauari permisisse, prelibatus autem olim dominus Bela rex, qui
subditorum suorum in illis partibus degencium securitati prospicere salubriter
cupiens, castrum in monte Grecz juxta Zagrabiam obtuicioni eorundem con-
1 Ovdje je nešto izostavljeno. *
164 K r n i с Zagrebačka isprava iz g. 1482. о oprostu od plaćanja maltarine.
struetorum decreuit constituendum in predicto (anno millesimo ducent)esimo
sexagesimo sexto, regni autem sui anno tricesimo primo, inhabitatoribus ipsius
castri, quod quidem castrum ab eo tempore ciuitas montis Grecensis est appellatum,
inter alias libertates et prerogatiuas Uteris in eisdem declaratas et
habeant prerogatiuam libertatis graciam, vt ciues et hospites sew incole^ inhabitatores
(tri)buta infra regales terminos in nullo loco soluere teneaňtur,
fecisse et generose concessisse reperiebantur seriose; ob quam libertatis prerogatiuam
iidem ciues, hospites ac incole ipsius ciuitatis regalis montis Grecensis
iuxta tenorem prescriptarum literarum ipsius condam domini Bele
regis priuilegialium in superioribus infra terminos regales, hoc est
intra ambitům Sclauonie regni ас ceterorum regnorum eidem regie maiestati
sacreque corone subiectorum, ab omni tributaria exaccione sew solucione in
locis tributorum quorumcumque et vbicumque infra terminos regales exigi solitorum
eximi, supportari, exemptosque et supportatos ac per, omnia liberatos . ..
predictis in causám attractis et aliis quibusuis cuiuscumque condicionis
hominibus infra ambitům et dominium regium tributa habentibus ab
exaccione huiusmodi tributorum de cetero cessare et eisdem silencium imponi
debere nobis vnacum prelatis, baronibus, magistrisque prothonotariis et ceteris
regni nobilibus nobiscum in ехащеп superinde comprobacione
eorundem. Itaque dominorum prelatorum et regni nobilium magistrorumque
prothonotariorum maturo indued consilio prelibatos dominos Osualdum et Sigismundum
episcopos ceterosque vniuersos et singulos in causám attractos, alios
eciam quoslibet cuiuscumque status et condicionis homines in dicto regno Sclauonie
ac alias vbiuis per intra terminos regios tributa habentes, ab omni exaccione
tributorum sew theloniorum quorumcumque a predictis ciuibus, hospitibus
et incolis ipsius ciuitatis montis Grecensis hactenus exigi consuetorum cessare
et supersedere judicantes decreuimus et commisimus eisdem de cetero superinde
silencium imponendo, sepe nominatos ciues, hospites et incolas ipsius ciuitatis
montis Grecensis in omnibus eorum libertatibus, prerogatiuis et exempcionibus
predictis per prelibatum condam dominům Belám regem eisdem ciuibus in facto
prescriptorum tributorum modo premisso graciose concessis et largitis reliquimus
ac ab omni exaccione et solucione tributaria in cunctis locis infra terminos
regales existentibus liberos atque exemptos fore pronunciamus, ymmo decernentes
committimus et relinquimus ac modo prenarrato pronunciamus auctoritate nostra
judiciaria et justicia mediantibus, committentes omnibus et singulis cuiuscumque
status et condicionibus (!) hominibus infra terminos regios tributa habentibus,
vt ipsi amplius et de cetero a predictis ciuibus, hospitibus et incolis dicte ciuitatis
montis Grecensis et eorum rebus mercimonialibus quibusuis in predictis
locis tributorum suorum nullum tributům exigere ac eosdem ad nullius tributi
solucionem artare et compellere presumant quouis modo. In cuius rei memoriam
íirmitatemque perpetuam presentes Hteras nostras priuilegiales pendentis et
auttentici sigilli nostri munimine roboratas, eisdem ciuibus hospitibus et incolis
ciuitatis montis Grecensis sepedicte duximus concedendas. Datum Bude quinquagesimo
die octauarum festi Epiphaniarum domini predictarum, anno domini
millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo.
Bogoljub Krnic.
http://hrcak.srce.hr/file/76302